HIERONYMUS Magius

HIERONYMUS Magius
HIERONYMUS Magius
eruditione multiplici, machinatum inprimis pertiâ praet. sec. inclaruit, Natus apud Insubres Anglariae, in ditione Mediolanensi, quae Petrum quoque Martyrem, Hispanicarum rerum ac novi Orbis per decades scriptorum, et Angelum Caninium erviditis linguis ad miraculum instructum dedit: sub Francisco Robortello Utinensi Bononiae Duce Eloquentiae atque Historiae, literis vacavit. Ad Iurisprudentiam dein se, Graecis etiam literis probe instructus, contulit. Inde Iudex causarum militaris a Venetis in Cyprum missus, ius ibidem dixit. Obsessâ postea a Turcico exercitu Famagustâ A. C. 1571. ac vertente anno captâ, vivus in hostium manus perveniens et in asiam abductus, ibi duro servitutis onere pressus est. E' qua ut liberaretur, scripsite vinculis de Tintinnab. Comm. ad Carolum Rymium Maximiliani II. Imp. et alterum de Eqvuleo, ad Franciscum de Noailles Ep. Aquensem Caroli VI. Gall. Regis Legatos, qui cum nihilominus miserum negligerent, a Mahomere Bassa domino suo die 27. Martii A. C. 1572. nocte strangulatus et inter eius mancipia sepultus est. Edidit superstes haec fere: Annotat. in Aemil. Prob. de Mundi exustione et die Iudicii, Variarum lectionum seu Miscellaneorum libb. etc. Edere vero promisit in Bucolica Virg de Antiquorum prandiis et caenis, Annotationes in A. Gell. Hortorum libros, de Machinis, de Urbium expugnatione et propugnatione Ital. de Urbium Architectura, Necrotaphologiamsen de sepulchris et sepeliendi ritu l. 10. Μιςοπυγιςτίας l. 5. Porro, Lexicon Iuris, Annotationes in Institut. Iuris, ad L. Iuliam de adult. L. Cum vir nubit, Apophyades ad Budaei Annotationes in Pandectas etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • MAGIUS Hieronymus — Anglarâ, vulgo Anghiari, oppidô Hetruriae, inter Aretinam urbem et Tiberim sitô, oriundus, Roborelli Bononiae auditor in Humanioribus; Philosophiae dein, Mathematicis artibus, et Iuri se totum dedit. Iuvenis apud Florentinos Legati munus cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Girolamo Maggi — (abt. 1523 mdash;March 27, 1572cite journal | first = Carlo | last = Promis | year = 1862 | title = Vita di Girolamo Maggi d Anghiari | journal = Miscellanea di Storia Italiana | volume = 1 | pages = 105–143 | url =… …   Wikipedia

  • Beatus (illustrierte Handschrift) — Die Frau auf dem scharlachroten Tier. Facundus Beatus, f. 225v Beatus Apokalypsen, auch Beatus Handschriften oder kurz Beatus genannt, sind illuminierte Handschriften mit einem dem Beatus von Liébana zugeschriebenen Apokalypsen Kommentar. Die… …   Deutsch Wikipedia

  • Beatus Facundus — Die Frau auf dem scharlachroten Tier. Facundus Beatus, f. 225v Beatus Apokalypsen, auch Beatus Handschriften oder kurz Beatus genannt, sind illuminierte Handschriften mit einem dem Beatus von Liébana zugeschriebenen Apokalypsen Kommentar. Die… …   Deutsch Wikipedia

  • Beatus (Buchmalerei) — Die Frau auf dem scharlachroten Tier. Facundus Beatus, f. 225v Beatus Apokalypsen, auch Beatus Handschriften oder kurz Beatus genannt, sind illuminierte Handschriften mit einem dem Beatus von Liébana zugeschriebenen Apokalypsen Kommentar.… …   Deutsch Wikipedia

  • Beato de Liébana — Saltar a navegación, búsqueda Los Cuatro Jinetes del Apocalipsis. Beato de la Universidad de Valladolid del siglo X. Beato de Liébana, (¿? 798), también llamado San Beato, fue un monje del Monasterio de San Martín de Turieno …   Wikipedia Español

  • Mauritius, S. (10) — 10S. Mauritius et Soc. M. M. (22. Sept.). Das Martyrthum dieses hl. Mauritius und seiner Legion ist durch die strenge Kritik, welche gegen dasselbe ergangen ist, keineswegs erschüttert, sondern erst recht aufgehellt und historisch festgestellt… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”